BYGOIS

BYGOIS
BYGOIS
Nympha de Arte fulgurali librum edidit, apud Tuscos: uti Servius habet, in Virgil. Aen. l. 6. v. 71.
Te quoque magna manent regnis penetralio nostris.
Melius Bygoe, Graece Βυγόη, item Βυγόεια, sicut Καλλιόπη, Καλλιόπεια. Vegoia dicitur in fragmentis Agrimensorum, Item Vegcia Arrunti Vertumno: quae ambo nomina Hetrusca sunt, imo Vertumnus etiam Numen Hetruscum. Unde et de Terminis scripsisse videtur. Sed ad prius. Liber eius non minus ac Sibyllarum et Martirum fratrum libri, in Templo Apollinis servabatur, eôdem Serviô auctore: qui, postquam recitavit Historiam de Sibyllinis libris a Tarquinio emptis, addit, Qui libri in Templo Apollinis servabantur: nec ipsi tantum, sed Martiorum, et Bygoes Nymphae, quae artem scripserat fulguritarum arborum, apud Tuscos. Potius in Templo Iovis Capitolini, ubi omnes ii servati sunt, usque ad Capitolii conflagrationem, quae Syllanis temporibus contigit, Salmas. ad Solin. p. 78. Artem vero quod attinet, illam Cicero de Divin. l. 1. auctor est, egisse de eadem Etruscorum et haruspicinos et sulgurales, et rituales libros Remanos etiam, augurales. Fulmen enim fulgurque praesagum, ut vocat praedictus Servius Aen. l. 1. seu fatidicum, quemadmodum appellat Plin. l. 2. c. 52. habuêre Veteres; triaque genera fulgnris statuit. Servius ad Aen. l. 8. unum Consiliarium; ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vertat aut hortatur: Auctoritatis, quod evenit re gestâ, quod probet, tertium Statum, ubi nec novi quidquam gessimus, sed quietis nostris rebus fruimur. Vide de consiliario fulmine Amm. Marcellin. l. 23. ubi de Ioviano adhuc milite eô percusso: Observationes vero eiuscemodi, apud Tullium de Divin. l. 2. etiam praeter Plinium, Seneca consuli poterit, Natural. Quaestion. l. 2. c. 47. ac seqq. tribus, et inprimis Ε᾿φήμερον βροντοςκοπίαν ἐκ τῶ τȏυ Τάγητος, Considerationem fulminum et tonitruum atque eorum significationem per singulos anni dies, desumptam ex libris Tagetis, quam Romanae Urbis propriam Nigidius Figulus arbitrabatur, uti refert Voss. qui plura hanc in rem de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 40. l. 3. c. 6. 7. Vide quoque infra suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Bygóis — BYGÓIS, is, eine Nymphe bey den Tusciern, welche die Kunst aus dem Blitze zu weißagen schriftlich verfasset hatte. Serv. ad Virgil Aen. VI. v. 72 …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • FULGETRUM — quid. Plin docet l. 2. c. 43. Sin nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi: si erumpat ardens, fulmina: si longiore tractu nitatur, fulgetra. His findi nubem, illis perrumpi, aiens. Idem nempe cum coruscatione, seu Fulgure, unde quia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FULMEN — in Theologie Poetica, ut et Tonitru, designatut Geryonis fabula, cui a γηρύειν, i. e. φωνεῖν, Lat. sonando, nomen. Unde quod is triceps, quod boves ei tributi, quorum in Ins. Erythia sedes; quod idem ex Chrysaore et Callirrhoe natus fingitur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARTII Fratres — quorum responsa fatidica habebantur, memorantur Servio n l. 6. Aen. Virg. v. 72. qui postquam recitavit historiam de Sibyllinis libris, a Tarquinio emptis, addit: Qui libri in templo Apollinis servabantur: nec ipsi tantum, sed Martiorum, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”